Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 3. (Budae, 1832.)
A d Lectore 111. 1 azonum , Iazinorum , in diplomatibus Hungariae plus vna vice occurrentium nomina, ad vsum, consuetudinesque patrias, autlioritate monumentorum suffragante, sunt, ni errori locum dare velimus, reuocanda. Prouecta scilicet apud nostrates quoque temporum processu , cum aliis, arte bellica, pro varielate armorum, quae militibus, exterarum praesertim nationum, sunt attributa, loricatorum, lanceatorum, balistariorum, et pharetrariorum inualuerant vocabula. Per certas generationes, priuilegiorum, immunitatumque suarum vinculo, Dalmatae loricalos, Bysseni sagittarios, Saxones lanceatos ac ballistarios, Croatae pharetrarios statuere ad exercitum debebant. Cf. Diplomata Ann. 1193. 1222. 1245. 1253. 1394. in codice nostro. Quaedam Cumanorum, rectius Chunorum, generationes, seu potius descensus ? specialiter, more JNobilium Hungariae, ad exercituandum fuerant adstrictae : recenset tales Carolus Robertus R. H. diplomate A. 1525. a potestate, dominio, ac iurisdictione fiiiorum Keuerge, et aliorum quorumlibet exemtas, quas in coetum I a z o n u m, specialiter regiae Maiestati exercituare debentium transfert. V. in eodcin Codice.