Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 3. (Budae, 1832.)

posse noslro, quapidocunqiie per eurn requisiti fu­eriraus, adiuuare , illustribus Ducibus Austriae, qui rianc sunt, fratribus nostris dumtaxat exce­ptis; contra quos, si praedictus rex Bohemiae ho­stiliter cum exercitu processerit, sedem tefiebimus in quiete , neque eis hac iri parte aliquod ferre volumus subsidium vel iuuamen, nec admittere, quod de regno nostro Hungariae ipsis aliqua sub­sidia per quoscunque nostros regnicolas afferantur. Si autem ipsi Duces terras praedicti D. regis Bohe­miae inuaderent; tunc nos sibi tenemur toto suc­currere posse nostro, prout Super eo per ipsum Dominum regem Boemiae fuerimus requisiti. Ipse qcioque similiter vice versa, si cidem Duces Aa­striae terras nostras vllo vnquam tempore inuade­rent, teneatur nobis , ad requisitionem nostram, totius suae potentiae subsidio succurrere oportune; et quandocunque ipse D. Bex Boemiae suos homi­nes nobis in auxilium transmiserit, illis in pabulo equorum lantummodo intra metas regni nostri te­nebirnur prouidere ; et ipse similiter nostris, quos sibi quandocunque miserimus, homines intra me­tas regni sui in solo equorum pabulo prouidebit. Ad maioris autem mutuae dilectionis nostrae eui­dens ligamentum, illustrem .Ladislaum, primoge­nitum nostrum , inclitae Annae , natae dicli D. regis Boemiae, postquam a sede Apostolica stiper consanguinitate dispensatio , pro qua obtinenda tam dictus D. rex , quam nos tenebimur in proxi­mo ad ipsam sedem apostolicam nostros nuncios destinare, fuerit obtenta, infra sex menses imme­diate sequentes, tradimus et matrimoniali focdere in loco , quem idern Dominus Rex et nos dtixe­rimus inutuo deputandum, promittimus cOpulare. Toin. VIII. Vol. III. 15

Next

/
Oldalképek
Tartalom