Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 3. (Budae, 1832.)

sentibug et futuris , praesentium notitiam habitu­ris, salutem in omnium Saluatore. Cum a nobis petitur quod honestum est, decet Maiestatem re­giam facilem praebere assensum, in his praecipue, quae subiectorum commodis videntur ytiliter con­uenire. Proinde ad vniuersorum notitiam harum se­rie volumus peruenire: Quod nobilis vir Magister Kokos, filius Ricolfi, dilectus et fidelis nosler, ad no­stram accedendo praesentiam exhibuit nobis quod­dam priuilegium inclyti Principis, Domini Ladis­iai, olim regis Hungariae, illustristimi Fi'atris no­stri patruelis, felicis recordationis super collatione quarumdam villarum Farkasfalua et Pokoy vocatarum, in comitatu Scepus existentium, con­fectum, supplicans celsitudini nostrae cum instan­tia subiectiua, vt idem priuilegiuin praesentibus transumi ettranscribi, dictamque collationem rati­ficare, approbare, ac praesentis priuilegii testimo­nio ad vlterioris cautelae euidentiam ac firmitatem certiorem de pietate regia dignaremur confirmare; cuius quidem priuilegii tenor talis est: Ladis­laus (v. adan. 1278. ) Nos igitur iuxta innatam regio cordi pietatem humili supplicationi praedicti Magistri Kokos , qui cum summae fidelitatis studio a toto eo tempore, quo per ordin^tionem diuinae Clementiae nos in regno nostro Hungariae iure et ordine geniturae nobis debito ad fastigium et co­ronam sublimauit, Celsitudini nostrae indefesse complacuit, regio fauore inclinati, praedictum pri­uilegium ipsius Domini Ladislai Regis prout hic insertumest, et incollatione eiusdem de memoratis villis modo praemisso factum, approbamus, ratifi­camus, acceptamus, ex Praelatorum, ac Baronum nostrorum consilio et consensu authoritate regiae Maiestatis confirmamus: vtque nostrae approbatio­/

Next

/
Oldalképek
Tartalom