Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 3. (Budae, 1832.)
gabililcr volumus obseruari, vt vnus quisque de societale quemque suum socium conlra quoscunque iuuare consilio , fauore teneatur, et in omnibus sui socii promolionem effectualiter anle quoscunque habere debeat. Yolumus et vt nostrorum quis sociorum spollatus, vel per aliquem iniuriatus, talionem sibi de socio reddere tenetur, et amplius etiam hoc potentia laicali et manu forti, donec iniuriato satisfiat, ne per aliquem alicui eorum iniuria inferatiir. Anno Domini MCCCXXVI. in festo Beati Georgii Marlyris talia statuta et ordinamenta sunt per societatem beati Georgii, praesente et volente Domino nostro rege Karulo stabilita. Item primo , quod numerus fratrum nostrorum de societate beati Georgii Martyris nou transcendat vel excedat vltra quinquaginta ; Item secundo: qnod debeant esse simul, seu in vnum conuenire pro eorumdem status reformatione, Domino regi facienda fidelitate , et iustitia reddenda vnicuique inter se; omni dilatione postposita, in tribus terminis, videlicet in festo Beati Georgii MartyriSj secundo in festo Natiuitatis Virginis Mariae, tertio in octauis Strenarum; ita tamen, quod nullus possit excusationem sui ipsius praetendere, quin veniat propria in persona , nisi magna infirmitate sit depressus, et negocio regis et regni manifesto sit occupatus. Item quolibet mense semel feria secunda vel tertia ad mandatum Iudicum eorumdem illi de societate*, qui fuerint in Curia, debent in vnuin conuenire, et tractare de bono statu regis nostri et regni, ac de eorumdem vtilitate. Item habita auctoritate a Metropolitano eorumdem ludex electus possit absoluere iniuncta sibi poenitentia de violatione iuramenti, si igno-