Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 3. (Budae, 1832.)
rint ex integro praecationes easdem infra festum OO. SS. proxime futurum, a sententiis supradictis, iuxta formam ecclesiae consuetam, ac interdictum in eorum ecclesiis relaxandi; dispensandi quoque cum illis ex eis, qui dictis legati sententiis se diuinis forsitan ingesserunt, eis tamen prius ad tempus, prout expedire videritis, ab suorum ordinum executione suspensis , super irregularitatibuSj per eos dicto modo contractis, si aliud canonicum 11011 obsistat, plenam tenore praesentium concedimus potestatem. Datum Parmae Y. Idus Aprilis Pontificatus Sanctissimi Patris D. Ioannis, Papae XXII. anno Decimo- Christi MCCCXXVI. Volentes igitur mandatum huius reuerenter exequi, vt tenemur, religiosum fratrem Saunum. Abbatem monasterii S. Ioannis de Tragurio , Ord. J3enedicti, et discretum virum D. Dominicum Petrosti Canonicum et Vicarium Ecclesiae Traguriensis, praesentes, et a praedictis sententiis a nobis absolui humiliter et cum instantia postulantes, absoluimus auctoritate praedicta , restituentes eos sacramentorum ecclesiae participationi et communioni fidelium, et in dicto monasterio ac aliis eorum ecclesiis, seu capellis remouimus interdictum, cum eis et eorum altero super irregularitate, per eos modo praedicto contracta nihilominus dispensantes j pro eo, quod iidem Abbas et Canonicus de parendo mandatis ecclesiae corporale coram nobis iuramentum, et de soluendo ex integro praecationes, dicto Domino Legato debitas, pro tempore praeterito contingentes eosdem — Dat. Spalati — die XXIX. mensis Maii anno Nat. Domini MCCCXXVI. indictione IX."