Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 3. (Budae, 1832.)

A. Ch. 1326. Magister Generalis et Praeceptor Crucifero­rum venditionem terrae Ecclesiae S. Antonii Ciuihus Poson. factam roborat. Posonii feria VI. prox. ante festum loannis B. Nos Frater Sygo de Portatriona Praeeeptor et Magister Domorum Sancti Antonii per totam Hungariam et Schlovoniam significamus vniuersis, quibus expedit tam praesentibus, quam futuris, praesentem paginam inspecturis, quod nos de ius­su et ex praecepto Domini Abbatis Pontii Domus Sancti Antoniij totiusque Conuentus siue Capituli eiusdem Loci, prout in litteris suis patentibus pa­tebat, quae quidem litterae sic incipiebant: Nos Pontius humilis Abbas, et caetera. Vt in memoriam perpetuam habentes, cum deliberatio­ne Fratrum nostrorum in Domo nostra in Posonio existentium, vnam partem arabilem terrae, quae quidem terra sita est in superiori parte prope vi­am, quae ducit in pulchram villam iuxta vi­neas siue agri iacentes sunt et situati in nouali, quod vulgariter dicitur Gerent, dedimus, con­tulimus, donauimus Margarethae relictae Comitis Iacobi, quondam Iudex in Posonio, suisque hae­redibus et eorumdem successoribus ita, quod prae­dicta Margaretha vel ipsius haeredes singulis an­nis, sexaginta quatuor denariorum Viennensium antiquorum soluere teneantur. Quam praedictam terram habendam , relinquendam , vendendam, obligandanij iure perpetuo possidendam; et ipsa vel haeredes ipsius, dum a nobis vel nostro Pro­curatore requisiti fuerint, vnum aratruin cum o­mnibus attinentiis semel in anno concedere non obmittant. — Dicimus etiam , si ipsa vel eius

Next

/
Oldalképek
Tartalom