Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 3. (Budae, 1832.)

nam poteslalem. In cuius rei memoriam, perpe­tuamque firmitatem , praesens nostrum concessi­mus priuilegium, nostri pendentis sigilli munimine roboratuin. Datum sexta feria proxima ante fe­stum Beati Martini Confessoris. Anno Domini M. CCCXXYI. Ex autographo Wagner 1. c. p. 449 - 50. XXXIX. A. Ch. 1326, Idem Capitulum ius Patronalus de Nyznecz, per M. Kokos claustro Carthusianorum vallis S. Anto­nii collatum , adiectis eius decimis , auget. Die omni­um Sanctorum. Magister Ioannes , Praepositus Ecclesiae B. Martini in Scepus, ac venerabilis in Christo Patris ac Domini Boleslai , Dei gratia , Archiepiscopi Strigoniensis, locique eiusdem Comitis perpetui, Cancellarius, et Vicarius generalis. OmnibusChri­sti fidelibus, quibus praesentes ostenduntur, salu­tem in eo, qui est omnium vera salus. Cum piis desideriis et salubribus petilionibus dignum sit be­neuolum auditum adhibere; maxime , quae ad di­uini cultus pertinere videntur incrementum; hinc est: quod ad vniuersorum noliliam harum serie volumus literarum peruenire: Quod accedens ad nostram praesentiam Nobilis Vir, Magister Kokos, filius quondam Ricolphi de Lomnicz in Scepus , Amicus noster specialis, nobis enarrare curauit: quod diuina instigatus gratia , ob remedium suo­rum peccatorum , de licentia et fauore Illustris Domini Caroli, Dei gratia regis Hungariae, villu­lam quamdam, Lechnicz vocatam , vna cum fun­do pro fundatione claustri, quae vallis S. Antonii prope Donoics nuncupatur , religiosis fratribus

Next

/
Oldalképek
Tartalom