Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 3. (Budae, 1832.)

A. Ch. 1326. Proteslatio coram Capitulo Agriensi nomine Lamperti de Henyn super inuasione curiae suae , an­cilla abducta , rebusque mobilibus ablatis , contra La~ dislaum , filium Rolandi. Sabb. prox. ante octauas festi B. Michaelis. Nos Capitulum Ecclesiae Agriensis damus pro memoria, quod Iacobus seruiens Comitis Lamperti, filii Ladislai de Hongun, pro eodem Domino suo coramnobis constitutus, fuit protestatus, quod Ma­gister Desew, filius Bolandi, quondam Palatini, feria quarta proxima post festum beati Michaelis Archangeli, proxime preteritum, in silencio feria quinta luce lucescente — super domum ipsius Lamperti, domini sui, potentialiter veniendo, Ge­orgium, filium Domine vxoris eiusdem Lamperti, de Benedicto, filio Rachle priori marito eiusdem Domine procreatum, et tria capita seruorum et an­cillarum, Annus vocate, cumfilio, et filia sua cum eadem Dornino in matrimonio ad ipsum Lamper­tum traducta, violenter abstulisset, et deduxisset, vestes et lectisternia, ac res scriniales ipsorum Lam­perti, et eiusdem domine vxoris sue per omnia de domo eorumdem auferendo; in quibus rebuspre­ter abduccionem ipsius Georgii etmancipiorum pre­dictorum , damnum quadraginta marcarum eisdem Lamperto et dicte vxori sue intulisset. Datum Sab­batho proximo ante octauas eiusdem Festi Beati Michaelis. Anno Domini MCCCXXVI." Ex oiiginali Cyuielii Episcopatus Quimjueecclesien.

Next

/
Oldalképek
Tartalom