Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 3. (Budae, 1832.)
uae lucide exprimunlur, vt videilcet Iiospites, qui per procurationem ipsius Nicolai f causa morandi in ipsam syluam congregabuntur f a die notationis praesenlium infra sedecim annos nullain collectam eisdem soluere teneantur; elapsis autem his sedecim annis vnusquisque hospitum commorans in sua possessione, quae more theutonico Laan dicitur magnum, sedecim grossos ipsis soluere tenebuntur. Item de vna terra Laan pro muneribus suis, in Pasclia Domini vnum grossura, in festo B. Michaelis Archangeli alium grossum sibi soluere tenebuntur. Deciraae vero frugura et aliarum minutiarum saluae Ecclesiae remanebunt. Ilem elapsis dictis sedecim annis tertia pars tam colleclarum, quam munerum, nec non iudiciorum de ipsis hospitibus prouenientium , eidem Nicolao et suis haeredibus cederent, et saluo iure remanerent. Item eidem Nicolao et suis haeredibus de Bana r omniura metallorum inibi existentium , similiter tertiam partem libere percipere et possidere commisissent; dantes eidem in qualibet villa inibi aedificanda, duas Laanas terrae, domura Brasices (Braxae) et molendina, absque aliquo tributo, vsque ad vitam eorum conseruare, et nullus hospitum contra ipsorum voluntatem molendinum ibidem facere posset, aut in praeiudicium eorum conseruare. Item Sacerdotem parochialem, quem ipsi voluerint, liberam habeant recipieudi et eligendi facultatem. Praeterea si processu temporis idem Nicolaus, vel sui haeredes vrgentibus aliquibus necessitatibus eorum, vniuersa aedificia sua in dictis siluis vel villis constructa, de se alienare vellent, liberam habeant vendendi, seu cuieftnque legandi facultatem — — Ceterum dicli filii Comi9 f