Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 3. (Budae, 1832.)

VMA parte, et Comes Gregorius, filios Giegorii tle Gyorrmoth ab altera, coram nobis, in medio no­stri constituti personaliter, idem Dominus B. Ar­chiepiscopus, quia idem Comes Gregorius ad abo­lendam et detergendam quamdam notam infamiae status conditionalis, qua Striogonien. Archiepisco­pis et per consequens Archiepiscopatui teneri in­famabatur , quamdam possessione^n^sijaua—Y-a-g-a-­vocatam, in Comitatu Poson. existentem, cum o­innibus vtilitatibus suis et pertinentiis vniuersis , molendinis et aliis, si quae forent, tilulo emptio­nis ad ipsum Gregorium deuolutam , sub eisdem metis et terminis, quibus ipse Gregorius dinosci­tur possedisse, dedit et contulit ipsi Domino no­stro B. Strigonien. A. Episcopo, et per consequens A. Episcopatui, prout in litteris Conuentus Cruci­ferorum S. regis StepJiani de Strigonio super hoc confectis plenius continetur. In recompensationem huiusmodi suae donationis ipsum Gregorium et suos posteros procreatos et procreandos , simul cum possessione sua Gorrmoth vocata, ab huius­modi nota praedictae conditionis , si qua fuit , praesertim cum et idem Dominus B. Strigonien. Ecclesiae A. Episcopus per litteras inclyti Principis Belae quondam regis IJungariae edoctus , ipsum Comitem Gregorium saepefatum ab onere cuius­dam conditionis Ecclesiae suae et sibi debitae, re­pererit immunem et exemptum ; delil)erato tra­ctatu nobiscum habito et pensato , nobisque con­sentientibus , absoluit suae ingenuitatis et liberta­tis vberiorem et firmiorem ad cautelam, et in nu­merum et — — Comitum regalium ipsum Gre­gorium, haeredesque ipsius, haeredumque suorum successores nobiscum ordinante, nobisque consen-

Next

/
Oldalképek
Tartalom