Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 3. (Budae, 1832.)
A. C./i. 1326. Bolealau/s A. JSpiscopua Slrigon. litem circa Jecimationem inter rectorem Altaris , et SacerJotcm Ecclesiae B. V. S. AJalberti Je Strigonio penJentem iussu regio dirimit. Strigonii priJie IJus Maii. Boleslaus, Dei et Apostolicae Sedis gratia, Archiepiscopus Strigoniensis, locique eiusdem Comes perpetuus, vniuersis Christi fidelibus, praesentibus et futuris, praesentern paginam inspecturis, cum benedictione salutem in eo, qui est omnium salus. Altitudo diuini consilii, quae in sui dispositione non fallitur, ad hoc nos praeposuit, vt lites dirimere in pace, si possumus, teueremur, et maxime eo tempore, quo Eeclesia in suis iuribus ruinatur et vacillat ; distingue, inquiunt, tempora et scripturas concordabimus; et ne huiusmodi bonum pacis in obliuionem relabatur , litterarum testimonio non immerito propalatur. Hinc est, quod ad vniuersorum notitiam harum serie volumus peruenire: Quod — inter discretum virum Magistrum Thomam , rectorem altaris B. V. in corpore nostrae Ecclesiae B. Adalberti de Strigonio existentis, ab vna parte; ex allera vero inter Sacerdotem Ecclesiae B. Martini de villa Waros (?) villicum et hospites de eadem, ratio»e decimarum eiusdem villae ex deuota ordinacione et donatione venerabilis in Christo Patris D. Lodoinerii, quondam Strigonien. Ecclesiae Archiepiscopi, bonae memoriae praedecessoris nostri, ipsi allari de iure ab antiquo debentium, et quod idem Magister Thomas, refragante Sacerdote et hospitibus praedictis percipere de pleno non polerat, vt debebat, dumque fuisset diu coram nobis disceptatum, tandem ad instantem peticionem D. nostri Caroli,