Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 3. (Budae, 1832.)
comperissent; instrumenla vero dictorum Philippi et Ioannis omnino inualida reperissenl; ideo ipsam possessionem Cliapur cum omnibus suis vtilitatibus et pertinentiis vniuersis auctoritate arbitraria supradiclo Doinino Episcopo et Ecclesiae suae Nitriensi, ac successoribus eius, prout iure possedisserft, restituissent et resignassent, omne ius et totum Dominium dictae possessionis Chapur ab eisdem Philippo et Ioanne fratre suo, nec 11011 ipsorum heredibus, si quod iidem in eadem jXraetendissent habere, auferendo, ac in ipsum Dominum Episcopum, et suos successores ac Ecclesiam praefatam transtulissent; eisdem Philippo et Iohanni perpetuum silentium super facto dictae possessionis Chapur imponendo. Idem etiam Philippus personaliter, et pro praefato Ioanne fratre suo cum iitteris procuratoriis conuentus Zoboriensis praesentibus dictis procuratoribus eiusdem Domini Episcopi eodem die coram ipso Domino Karolo rege constitutus, omni iuri, omnique proprietati et dominio , quod vei quam in ipsa possessione Chapur, et vtiiitatum eiusdem se habere sperassent, ac omnibus priuiiegiis et instrumentis tam regum quam Capitulorum, et aliorum locorum quorumcunque, et quomodocunque censeantur, super facto eiusdem possessionis Chapur emanatis renunciasset spontanea voluntate, et dictam possessionem Chapur confessus fuisset pacifice et quiete eidem Domino Episcopo et suis successoribus , ac suae ecclesiae perpetuo reiiquisse, et penitus resignasse, nil iuris f nilque proprietatis sibi vel suis heredibus reseruando in eadein. Si qua vero instrumenta , vel priuilegia, seu litteras aliquas studiose vel occulte eumdem Philippum vel fratres suos