Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 3. (Budae, 1832.)
confecta^ seu emanata, a nostris progenitoribus ipsi Ecclesiae data, j»er infideles regni et aemulos nostros, in ecclesia praedicta fuissent concremata et in cinerem penilus redacla exstitissent; super quo lidejitati vestrae firmiter praecipimus per praesentes, quatenus vestriun mittatis testimonium, coram quo Laurentius de Etliey, vel Iacobus filius Miko, altero absente liomo noster, vniuersas possessiones eorum et sessiones in caslro Nitriensi habitas reambulet per veteres metas et antiquas, et restituat eidem Capitulo prout ipsius sunt, perpetuo possidenda, si 11011 fuerit contradictum. Contradictores vero, si qui luerint, ad nostram citet praesentiam ad terminum competentem. Et post haec facti seriem nobis fideliter rescribatis. Datum in V isegrad in octauis Beati Martini Confessoris Anno Domini MCCCXXVI. Nos igitur Vestrae Excellentiae mandatis obedientes, vt teneinur, cum eodem Laurentio, homine vestro, virum discretum, Dominum Stephanum, rectorem Ecclesiae de Berencs, Vice-Archidiaconum Nitriensem, ad exequenda praemissa pro testimonio destinauimus, 1 qui negocio bene intenti, et ad nos reuersi concorditer retulerunt, quod prout a Nobilibus et Ignobilibus, item Sacerdolibus, villicis villarum et aliis cuiusuis status, et conditionis hominibus Comitatuuui Nitrien. et Comaromien. scire, inquirere, et indagare potuissent, villae, sessiones, possessiones, terrae et iura Capituli Ecclesiae Nitriensis memorati essent infrascripta, et ad ipsas de iure pertinerent, — — Datum in festo B. Luciae Virginis anno Domini MCCCXXVI."