Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 2. (Budae, 1832.)

sequentibus compleclitur: Sigismundus virtutis nomine Genitoris pulsatus liunc (Joannem de Hunjad) partibus de transaipinis suum tradu­xit in dominium, suique regni illum incolain fe­cit;et nihilominus digna perpetuaque eundem mu­nitionis Hunyad possessione dotauit. Praefatus igitur Joannes de Hunyad semper sui Superioris lateri adhaerendo , a minoribus regni officialati­bus — successiuo incremento tantum claruit, quod ad Wayuodatum partium legni Transyluanarum suum extulisset titulum. " Par. III. Cap. XXX. E­iusdem Ioannis de Hunyad nomen proprium Cor­uini (Hollos) Petrus Ranzanus prodidit. Epit. indi. XXIII. Mathias mominat: „Coruinum Jo­annem de Hunyad genitorem suum." Dipl. 1480. Cum ergo Joannes de Hunyad A. 1390 natus Sigismundo infulas imperiales A. 1410. suscipienti adhaeserit, ab ipso virtute iam bellica clarus ar­cem Hunyad obtinuerit; Sigismundus vero ante A. 1391. vti diplomatica et historica Contestantur documenta , T r a n s i 1 u a n i a e s o 1 u m n e u t i­quam attigerit; quae Chronicon Ileltaianum , Benko in Transiluania etc. de ipsius ortu referunt, commenta inter sunt releganda. Ast hanc de rebus patriis merendi prouinciam nolim occupare a Du­um viris, quos in Historia Joannis, et Mathiae, vtriusque de Hunyad diplomatice elaboranda noui occupari. Id moneo vnicum : Quisquis dupplex Stephani Kaprinaii Manuscriptum in lucem protulerit pu­blicam, sane tam de litteris, quam de regno in­signiter merebitur. Avctor.

Next

/
Oldalképek
Tartalom