Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 2. (Budae, 1832.)
ren. MCCCXXIV. mensis Iunii luce VII. congregato exercitu diuersarum partium Sclauorum tam de Comitatu Cluiniae, quam de Banatu Bosnae et etiam de Policio , habens secum LXXX equites et pedites, venit Tininium in Topolie, ibique hospitatus est, exspectans exercitum L/Omitis D. r riderici Segniensis et Iadrensium. Ibi paululum stando, ecce Comes Caetinae D. Niliptius et Georgius Mihouilich Voywoda cum trecentis militibus , bene praeparatis ad bella, contra praedictos obuiauit f irruens in eos et percussit taliter exercitum (Georgii) quod ipse Comes penitus remansit deuictus, et alii Sclaui, qui cum ipso erant, et illi vero de Bosna et fugam arripuerunt; ita quod C. Georgius fuit captus et incarceratus cum Baiamonte, Bubanae, aliis Baronibus suis, et multi viri fuerunt mortui, et exspoliati nudi sine numero. O Comes Georgi ! quid cogitabas^ si superauisses et praeualuisses C. Nilipitium, et Georgium , banus Croatiae et Dalmatiae ordinari per Iadrenses et destruere Spalatum ? Ifoc contra regem Vngariae et Ducem Venetorum proeedebatur; — Secundo putabas destruere ciuitatem Spalatensem , et auferre Almissium, et habere et velle*vestrum, vbi esset cursus et locus piralarum." Madius apud Schwandtner Tom. 111. p. 651. Quosdain e primorihus etiam Chroatarum contra eumdem Carolum conspirasse, innuit idem Madius: ,,Omnes Barones de Chroatia insimul colloquium fecerunt cum Yenetis , et ciuibus de Dalmatia, in quo multa ordinarunt contra regem et banum , per regem rnissum." Propterea obiurgati : Quid cogitatis de regevestro Carolo,- qui ad petitionem vestram vos a potestate Tjrannica liberauit, deponens Banum Mladenum de Banatu Dalmatiae, ac Croatiae , ipsum incarcerando ? etc 1. c. p. 650.