Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 2. (Budae, 1832.)

chaelis et Samsonis, fratrum eiusdem, quae nobis et regno nostro in diuersis expeditionibus cum ef­fusione sui sanguinis laudabiliter exhibuerunt et impenderunt, specialiter autem pro morte Petri, fratris eorumdem carnalis, qui dum castrum M a­cson, quod per regem ad Bacs occupatum deti­nebatur, fecimus expugnari, sub eodem Castro , nobis cernentibus pro exaltatione nostri regiminis et honoris viriliter dimicans extitit interemptus; volentesque pro eorumdem seruitiis gratiosis regio occurrere cum fauore, saepe dictam possessionem Rakolcz cum omnibus suis vtilitatibus et pertinen­tiis, sub metis suprascriptis concessimus , donaui­mus et contulimus praedictis Andreae, Michaeli, et Samsoni, filiis Iacobi, et eorum haeredibus , haeredumque suorum successoribus iure perpetuo et irreuocabiliter possidendam, tenendam et ha­bendam. Vt igitur huius nostrae donationis et col­lationis series robur obtineat perpetuae firmitatis, nec per quempiam vllo vnquam temporum inter­uentu valeat reuocari, praesentes concessimus lit­teras nostras priuilegiales , dupplicis noui et au­thentici sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus discreti viri Magistri Andreae, Eccle­siae Quinqueecclesiensis Lectoris , aulae .nostrae Vice-Cancellarii, dilecti et fidelis nostri. Anno Domini Millesimo, trecentesimo, vigesimo quarto, decimo kalendas Iulii, regui nostri anno similiter vigesimo quarto. Venerabilibus in Christo Patri­bus, Boleslao Strigoniensi, locique eiusdem Co­mite perpetuo, fratre Ladizlao Colocensi, aulae nostrae Cancellario, Archiepiscopis; Iohanne Ni­triensi, Vincentio Chanadiensi, Nicolao Iauriensi, Georgio de Sancto Ireneo, Ladislao Quinqueec-

Next

/
Oldalképek
Tartalom