Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 2. (Budae, 1832.)
dem Dominc regine, Dionisio, Magislro Dapile-* rorutn nostrorum, Blasio Magistro Agazonuin nOstrorum, Magistro Nicolao Comite Posoniensi, Ct aliis, quam pluribus regni nostri Comitatus tenentibus et honores." Ex. originali Excelsae Camerae R. fti A. Frangepaniorum cap. 87. CXCL An, Ch. 1323. Idem Carolus priuilegidles monasterii S Crucis in Austria sigillo .suo nouo firmat. VJ. Jdus DeCelnb. s. 1. Karolus, Dei gratia, Hungariae, Dalmaciae, Croat. Bam. Seru. Gallic. Lodomeriae, Comaniae, Bulgariaeque Rex , Princeps Salernitantis, et Iio-* noris ac montis Sancti Angeli Dominus. Omnibus Christi fidelibus , praesentibus ac futuris * salutem in omnium Saluatore. Coelestis Altitudo consilii supra cuncta tenens imperium in excelsis, que dat esse rebus, per qtiem reges regnant, et lrnperialium diriguntur fastigia dignitatum. Ideo quosque ad regni sublimat principatus, vt si cunctos sibi subditos pie longaminnitatis studio iuris religionc sub praesidio pacis adoptate in viam iustitie dirigere teneatur ; vberius tamen, atque vigilancius almarum Dei Ecclesiarum quieti debet insudare , in quarum vigiliis mundi principibus sola immensitas est mensura ; hinc est quod ad vniuersoruni noticiam tenore presencium volumus peruenire: quod vir religiosus frater Otto, Abbas monasterii sancte Crucis, de Austria, Ordinis Cisterciensis ad nostre serenitatis accedens presenciam, exhibuit nobis quoddam priuilegium nostrum sub priori, ct antiquo sigillo nostro , super collatione seu