Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 2. (Budae, 1832.)

turis, quibus praesentes ostenduntur, salutem iu salutis largitore. Quoniam memoriae nouercatur obliuio , et ea , quae geruntur in tempore , vacil­lant facile. Necessarium est, vtacta temporaliter scri­pturae patrocinio in statiim solidum redigantur. Proinde ad vniuersorum notitiam barum serie vo­lumus peruenire: quod constitutis coram nobis personaliter Magistro Tlioma, filio Franck, Ca­stellano de Scepus, ex. parte una, Conrado , filio Hermanni, Sculteto deSlauk ex altera, praedictus Magister Tbomas viuae vocis oraculo est confes­sus, quod quandam syluam suam, iuxta possessio­nem Slauk existentem, a filiis quondam Comitis Rycolpbi , videlicet Kokos f Rycolplio et loanne ex parte consortis suae habitam, eidem Conrado dedisset, donasset et contulisset, vt ibidem popu­los sub iure et liberlate Saxonum congregare de­beat, seu locare ; conferendo in eiusdem possessio­nis terminis duos mansos liberos, et scultetiain praefato Conrado et suis haeredibus, haeredumque suorum successoribus perpetuo et libere possiden­dam f dans eidem Sculteto et suis haeredibus vni­uersas causas super quacunque re motas iudicandi et birsagium sibi ex integro recipiendi liberamfa­cultatem. Fiires vero et latrones, homicidas et sanguinis effusores cum homine Magistri Thomae antedicti iudicabunt; de quo iudicio tertium dena­rium recipient, duabus partibus xMagistro Thomae permanentibus pleno iure. Item molendina quot­quot idem Scultetus propria facultate ibideincon­struxerit, cum tota sua vtilitate, annis duodecim libere possidebit; quibus transactis media pars di­ctorum molendinorum cedet Thomae praenotato, cum viilitatibus suis vniuersis , alia medietatecum

Next

/
Oldalképek
Tartalom