Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 2. (Budae, 1832.)

tiiicandum, et praesentis scripti patrocinio confir­mandum. In cuius rei memoriam, firmitatemque perpetuam, praesentes concessimus litteras duppli­cis sigilii nostri munimine roboratas. Datum per manus discreti viri Ladislai, Praepositi Ecclesiae AI­bensis, aulae nostrae Vice-Cancellarii, dilecti et fidelis nostri. Anno Domini MCCCXXII. Regni autem nostri anno similiter XXII. Ex autograplio God. Kefer. Anal. Tom. IV. p. 476. CLXII. A. Ch. 1322, Agnes regina , vid.ua Andreae III. possessi­onem Neusidel Ecclesiae Strigoniensi donatam a se fuisse ,• fatetur. In Claustro Kunsfeld XV. Cal. Febr. Agnes, Dei gratia, quondam Regina Hunga­riae, vniuersis Cbristi fidelibus, quibus praesentes ostendentur, saiutem in Domino sempiternam. Ad vniuersitatis Vestrae notitiam barum serie liltera­rum volumus peruenire: quod cum olim nosquam­dam viilam , seu possessionem Neusidel vocatam, in Dioecesi Iauriensi iuxta Lacum Fertheu nomi­natum existentem, cum omnibus suis vtilitatibus et pertinentiis ad nos a quodam, cui clarae me­moriae quondam Dominus Ladislaus Rex Hunga­riae, pro suis meritoriis seruitiis donauerat, in perpetuum, titulo emptionis de iure et de facto deuolutam Arcliiepiscopo et Capitulo Strigoniensi in perpetuam ac irreuocabilem elemosynam donas­semus, ipsique Archiepiscopus et Capitulum pos­sessionem ipsam pacifice multo tempore possedis­sent; nunc quia dictus Archiepiscopus etCapitulum sibi praeiudicium ex eo, quod quondain Dominus 1. Venceslaus Rex JBohemiae castrum et Ecclesiaiu

Next

/
Oldalképek
Tartalom