Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 2. (Budae, 1832.)
adiutorium misit — A Luduico praefato et a Iohanne, rege Bohemiae, in die S. Venceslai, bello inuaditur, paucisque ex nostra parte, pluribus vero ex altera parte occisis , Vngaris primo tergo vertentibus Rex Fridericus capitur." Chron. Claustro - Neoburgense apud H. Pez. T. I. eol. 484. Madius apud Scbwandtner Tom. III. p. 643. Hungarorum , hac in pugna praesentium, non meminit; Linckius vero Germanus, Scriptor coaeuus cladis causas in illos haud reiicit. Apud Pray Ann. P. II. p. 18. CLI. A. Ch. 1322. Idem Carolus cessionem Theodori de Weytecli Magistro Gallo , notario suo speciali , cui idem Theodorus filiam nuptui dederat, magnis cum encomiis confirmat. IV. kal. Septembris s. I. Karolus, Dei gracia, Hungariae, Dalmacie , Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanie, Bulgarieque Rex. Omnibus Christi fidelibus tam presentibus, quam futuris, presens scriptum inspecturis, salutem in salutis largitore. Cum mundi labilis conditio sit caduca, et gestae rei memoria propter vitae hominum breuitatem nequeat in aeuum perdurare : prudens adinuenit sollicitudo ; vt ea, quae geruntur in tempore, ne simul labantur cum eodem, litterarum testimonio solidentur. Proinde ad vniuersorum tam praesentium, quarn futurorum notitiam harum serie volumus peruenire: quod vir nobilis Magister Theodorus de Weytech, Nicolaus etlohannes, filii eiusdem, in nostra personali praesentia constituti, non necessitatis nodulo adstricti, imo specialis dilectionis affectu et feruore inuitati, quem erga Magistrum Gallum, filium Nicolai, nostrum Notarium specialem, dilectumque et fidelem gerunt, reci22 *