Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 2. (Budae, 1832.)
praecipimus, vt a nulla generali participatioue vtilitatum totius prouinciae Oybiniensis qualicunque modo excludantur ; sed in omnibus deiectis possessionibus atque et aliis vtilitatibus quibuscunque commuuem consimilem participationem habeant; nec aliquis a dictis vtilitatibus praedictos liomines aliquatenus audeat prohibere. Similiter etiam praedicti monasterii homines praefatae communitati prouinciae in omnibus generalibus aduersitatibus, eisdem et prouinciae decenti auxilio accurrant in iis, in quibus nostrum fauorem regalem habuerint et consensum, excepto, quod proceribus contra pares, in ipsa prouincia existentibusadstare minime tenentur, nisi primoad concordiam fuerint reuocati. Ceterum etiam volumus, et sub firmissima poena animaduersionis districtissime praecipimus, et mandamus , ne personas praedicti monasterii et ordinis, in habitu et vita religionis incedentes aliquis contumeliosis verbis, seu conuitiis quibuscunque vllatenus praesumat molestare; quod si quis fecerit, ipsa viila, praedium, vel ciuitas in circuitu , territorio seu metis hoc quod nostrum regiuin edictum perpetuum fuerit in calce eidem seu communitas, aduocatis testibus contra ipsum maleficum, seu transgressorem, coram prouinciali Coniite praedicto vel eiusdem gerentibus vices, ac etiam prouinciae memoratae, taliter procedere teneantur, vt ipsa poena delinquentiae omnibus videntibuset audientibus in terrorem transeat. Si quis vero in praedictas personas cum iniuria manus iniecerit violentas (quod absit) a predicto Comite, adiutorio communitatis dictae prouinciae, si necesse fuerit aduocato, talis maleficus regio nostro iudicio districtissima cum