Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 2. (Budae, 1832.)
mara (?) vocatam et egreditur ad sepem, abinde ad Lavcliazek , et vadit iuxta Czur—ere , quod e fJumine illo, qui fluuius a Thur sylua vsque ad Ibrany et vergit ad JBogud Szigeth; et est ibi vna meta terrea ad Ibran, quae ostendit, et post haec vadit ad Zagadath, et pergit ad insulam Ziirke nominatam, et vadit iuxta Apad—ere, quod est flumen , et ascendit ad vnam insulam, et ibi descendit ad Titiam, sicque ibi aqua pertinet ad Abbatem, sylua vero ab Ibran, et sic metae terminantur. Adiicimus quoque: quod praedictas possessiones cum suis vtilitatibus et pertinentiis Gregorio, carnali fratri eiusdem Magistri, et — filio Gregorii, et eiusdem Gregorii haeredibus, baeredumque suorum successoribus, quae eidem Lukachio dedimus, et donauimus possidendas, perpetuo et tenendas; ita quod idem Gregorius et sui haeredes dictas possessiones videlicet Egyhazos Zasz, Ibrany, Yb et Zoch cum duobus stagnis, Opatowa et Falutowa vocatis, cum vtilitatibus et vsibus ac pertinentiis praedictarum possessionum simili modo Magister Lukachius et eiusdem baeredes perpetuo possidere valeant, et tenere. Yt igitur iustis legitimis petitionibus eiusdem Magistri Lukachii, filii Gregorii, fratris eiusdem nominis Gregorii etiam huius, nostrae donationis et collationis series robnr obtineat perpetuae firmitatis ; nec per quempiam posteriorum valeat reuocari, praesentes concessimus litteras duplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus discreti viri Magistri Ladislai, Praepositi Albensis, aulae nostrae Vice-Cancelfarii dilecti et fidelis nostri. A. Domini Millesimo, trecentesimo, vigesimo secundo Nonas Ianuarii, anno regni nostri autem si-