Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 2. (Budae, 1832.)
CXLVII. A. Ch. 1322. Carolus R. II. Lukachio et Gregorio cle genere Pech , insignium seruitiorum merito , possessianes Ibrany etc. nouae donationis titulo , metis , assignatis, confirmat. Nonas Ianuarii s. I. Carolus, Dei gratia, Hungariae etc. Rex Vniuersis Christi fidelibus, praesentibus pariter et futuris, salutem in omnium Saluatore. — Ad vniuersorum proinde notitiam harum serie volumus peruenire; quod cum Magister Lukachius, filius .Gregorii de genere Pech, fidelis noster, ad nostram accedens praesentiam, suaeque fidelitatis seuitia nobis proponens, et declarans postulasset a nostra Maiestate quasdam possessiones sibi dari, et conferri perpetuo, quas Pater ipsius a multis temporibus pacifice possedisset, seruasset, nullo contradicente; videlicet Egyhazos Ibrany, Vb et Zoth vocatas cumduobus stagnis Falutaua et Opataua, ad eamdem Ibrany pertinentibus in comitatu de Zabolch, prope Titiam existentibus, quae idem Luchachius in diuersis nostris expeditionibus exhibuit et impendit, locis et temporibus opportutunis; licet ea exprimi nequeant suo modo: quaedam tamen specialiora praesentibus duximus inserenda: nam dum obsederamus Castrum Magh occupatum a progenitoribus nostris per regem Gailiae, de quo castro in regnum tyrannicae, et hostiles incessanter fiebant vastitates; idem Magister Lukachius sub ipso castro, seu in oppugnatione eiusdem, videntibus nobis viriliter diinicans lethale pertuiit vulnus : demum idem Magister Lukachius missus per nos vna cum Dosa , tunc Vaiuoda Transiluaniae, nunc autem Palatino dileeto et fideli nostro ad partes Transiluanas contra Ko-