Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 2. (Budae, 1832.)

ctorum. Anno Domini Millesimo trecentesimo vi­gesimo primo. Ex originali. Cornides MSS. Tom. I. p. 301. CXLIY. A. Ch. 1321. Mcigister Andreas, nepos loannis Palatini, Religiosis de monte S. Mariae, immunitatem vineae , vulgo Bergrecht, largitur , in Koszegh V J. die Bea­tae Mariae Magdalenae. Nos Magister Andreas, fiJius Magistri Grego­rii, significamus quibus expedit vniuersis: quod accedentibus ad nostram praesentiam viris religi­osis fratribus Gerungy et Clion , de monte Sa^— ctae Mariae de Kedliel, et exliibentibus nobis lit­teras magnifici viri Domini Ioannis , Palatini, Aui nostri cliarissimi, clarae memoriae, et petentibus a nobis cum instantia , vt litteras eiusdem super relaxatione tributi montis , quod dicitur Berg­recht, vineae Pamagli quondam Ciuis de SUh­pron, legati per ipsum in suis extremis Ecclesiae Beatae Virginis, nostris litteris confirmare digna­reraur; Nos enim quia potius anlielamus prospi­cere spiritualia, quam temporalia, ex fauore spe­ciali ipsorum virorum petitionibus annuentes, ipsas litteras approbamus, et praesentium confirmamus per tenorem ; et volumus, vt nulJus villicorum nostrorum de Cliepregli, pro tempore constituto­rum, de praedicta vinea vlJum tributum exigere dcbeat vel praesumat ; imo liberam permittat absque omni tributo et exemptam, quemadmodum in litteris praedicti aui nostri videmus contineri. Datum in Keosogli sexto die Beatae Mariae Mag­dalenae. Anno Domini Millesimo trecentesimo vigesimo primo. " L. S. Ex autograplio Camerali. Heuenesi T. LIII. p. 201-5.

Next

/
Oldalképek
Tartalom