Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 2. (Budae, 1832.)
eontulimus perpetuo possidendas, tenendas et habendas; praeterea omnia nocumenta et mala, quae ipse Nicolaus Comes eo tempore, quo Castrum Csicsor praedictum conseruabat, in homicidiis et vulnerum illationibus, quae vbicunque intulit, de gratia speciali eidem duximus indulgenda, et perennaliter relaxanda. In euius rei memoriam , perpetuamque firmitaiem presentes concessimus litteras priuilegiales dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus discreti viri Magistri Iohannis, Albensis Ecclesiae Praepositi, au.le nostre Vice-Cancellarii, et Archidiaconi de Kukiilleo, dilecti ac fidelis nostri.Anno Domini MCCCXXI. Regni autem nostri similiter anno vigesimo primo." Anal. Dipl. Wagnerio-Iankouics Toin. II. nro 28. p. 93. sqq, CXXVII. v/. Ch. 1321. Idem Cctrolus M. Michaeli, filio Lamperti , possessionem XJifalu in Comitatu de Viuar , iuxta fiuuium lionyua sitam , donat. In Trenchin , in quindena Beati Iacobi Apostoli. Nos Karulus , Dei gratia , Rex Hungariae etc. significamus tenore presentium, quibus expedit vniuersis , quod Magister Michael, filius Lamperti, dilectus et fidelis noster : ad nostram accedens presentiam, suaeque fidelitattsseruitia nostrae Maiestati impensa proponens et declarans, quamdam possessionem Vifalu vocatain in Comitatu de V riuar, iuxta fluuium Ronyua existentem, asserens eam esse hominis sine herede decedentis, ex eoque ad nostram collationem pertinere, a nobis sibi dari et conferri perpetuo postulauit. Nos itaqtte consideratis fidelitatibns et seruitiorum meri-