Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 2. (Budae, 1832.)

sentes ostendentur vniuersis , quod religiosus et omnibus amabilis vir frater Petrus Prior Ordi­dinis Fratrum Eremitaruin S. Augustini, de domo Sanctae Annae apud Strigonium, vna cum alio fra­tre, sibi in socium deputato , nomine suo et vice totius Conuentus ordinis sui memorati, ab vna parte; et discreti viri Magistri Iacobus Cantor et Gregorius Decanus, S. Strigonien. Ecclesiae Ca­nonici, similiter nominibus honorabilium virorum Dominorum et sociorum suorum Praepositi et Capituli eiusdem Strigon. Ecclesiae ab altera, co­ram nobis personaliter constituti , concorditer sunt confessi: quod inter ipsos fratres et capitu­lum super facto korti fratrum eorumdem in ea parte, quam ab ipso Capitulo pro censu dimidie marce annuatim in festo S. Michaelis Archangeli persoluendae hactenus iidem possidebant ; quae quidem pars terre in litteris conuentionalibus con­ditionem census continentibus olim superinde con­fectis nomine cuiusdam pomarii ? et fundi curie ad idem pertinentis, cum semita interclusa titula­batur; ne de cetero fratres predicti in soluendo censu annuali, capitulumque in petendo ab iis­dem tediarentur, propter bonum pacis — — ta­le concambium factum extitisse ; quod ipsam ter­ram horti deinceps ipsi Fratres absque pensione possidebunt; Capitulo vero Strigonien. e conuerso in redemptionem census fratres antedicti quoddam pomarium in Seykhlib super possessione Ca­pituli existensj per Kunchul, dictum Ploser^ Stri­gonii decedentem, claustro S. Annae legatum as­signarunt. Item iustam medietatem insulae ad ter­ram Kurch prius pertinentis, per Magistrum Miko ipsis Fratribus S. Annae legatum; que quidem in-

Next

/
Oldalképek
Tartalom