Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 2. (Budae, 1832.)

sociis suis, vna cura Beke, filio Stephani de Den­gelegh, homine Magnifici viri Deseu Vaiuodae Transiluani, et Comitis de Szolnuk, comparuerunt in figura iudicii coram nobis, et cum instrumenta ab eisdem hospitibus super facto dictarum possessio­num , vt iuris ordo expostulat, exhiberi petiisse­mus, nulla penitus potuerunt exhibere; nisi pri­uilegia priorum regum Belae et Stephani, seriem libertatum suarum et collationum aliarum qua­rumdam possessionum continentia; et cum adhuc semel, secundo et tertio instrumenta super facto dictarum possessionum ab ipsis hospitibus petiisse­mus, responderunt, quod dictae possessiones in nullo ad ipsos pertinerent; nec aliqua super facto earumdem haberent instrumenta, nec quicquam materiarum super ipsis possessionibus contra prae­dictum Capituium suscitandi haberent quaestionis; dicti vero Procuratores Capituli exhibue­runt in instanti patentes litteras Domini nostri re­gis, quibus mediantibus idem Dominus Rex per specialem hominem suum prnefatas possessiones antedicto Capitulo fecerat assignari et sf atui legiti­me nullo contradictore existente. Alia etiam eui­dentia instrumenta — — — dixerunt se habere, Nos igitur vna cum regni Baronibus et Nobilibus nobiscum in iudicio considentibus , auditis dicto­rum Hospitum propositionibus, et tenore littera­rum eiusdem D. regisplene inteliecto, easdem pos­sessiones in ius et proprietatem dicti Capituli de uoluendain decreuimus iuxta formam litterarum patentium praedictarum habendas et tenendas au­thoritate, vice, et nomine Domini nostri regis meraorati. Datum in Temesuar in crastino quin­denarum Pentecostes. Anno Domini MCCCXX." Ex autographo. Ant. Szeredai. Notitiu Capituli. p. 27-28.

Next

/
Oldalképek
Tartalom