Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 1. (Budae, 1832.)
lioribus doiiatiuis digni habeantur ; tamen in aliqualem recompensationem suorum seruitiorum, seu fidelitatum, et specialiter pro morte Michaelis et Nicolai prefatorum, et pro vulnere Magistri Mathei, quamdam terram nostram, seu predium, Gyala vocatam, in magna insula existentem, cum omnibus vtilitatibus seu pertinenciis suis sub eisd.em metis et terminis, quibus ipsa terra primitus limitata extitit et possessa, dedimus, donauimus, et contulimus ipsis Matheo, Paulo , Dominico et Oliuerio, et per ipsos eorum heredibus, heredumque suorum successoribus, iure perpetuo et irreuocabiliter possidendam, habendam pariter et tenendam. In cuius rei memoriam, perpetuamque firmitatem, presentes concessimus iitteras , dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus viri discreti, magistri St. doctoris de— cretorum, aule nostrae Vice-Cancellarii, dilecti et lidelis nostri. Anno Domini Millesimo, trecentesimo, secundo, regni autem nostri anno secundo." E MSS. Cornidesii T. I. pag. 306. Katona ibid. pag. 32. stpj. XXVIII. A. Ch. 1302. Idem Ladislaus lordano, Comiti de Scepus, in praemium fideliiatis villam JEur donat. s. I. X. kal. Septembr. Ladislaus, Hungariae etc. Rex, Magnifici Domini Venceslai Bohemiae ac Poloniae regis primogenitus, confert Iordano, Comiti Saxonum de Scepus, villam Ewr. Datum Budae in octaua Beatorum Petri et Pauli Apostolorum Anno Domini MCCCII. Ilomo regius erat Magister lacobus, filius Odolphi. Relatio Statutionis: Datum in Capitulo Scepusien-