Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 1. (Budae, 1832.)

mentum, et faeturi, quae pro bono statu dicti regni duxerimus ordinanda. Datum Anagniae IV. Id. Iun. Anno VIII." E Libro VIII. Epist. cur. 27. Raynaldus ad Annum 1302. Nro. XX. Exstant de liis ad Cardinalem Legatum etiam scriptae litterae. Hunc regni aemulis, edicto pro­posito , diem dixisse, ast nihil profecisse, tradit Australis Historia Hen. Rebdorf ad h. an. in Annalibus. Apud Fre­her Tom. 1. p. 486. XXVI. Ch. A. 1302. Ladislaus , al. Venceslaus JBohemus , Ma­thaeo , ftlio Petri quondam Palatini , de genere Chdk, donato castro et Comitatu de Trenchin gratificcitur. s. I. secundo hal. Martii , regni autem anno II. Ladislaus, Dei gr. Hung. Dalm. Croat. Ram. Seru. Gall. Lodom. Cura. Buigariaeque Rex. Vni­uersis Cliristi fidelibus - - Interest Principum orbis terrae se cunctis eorum fidelibus ostendere gratiosos, et eis praecipue manus extendere libe­rales, pro quibus sincera fides et grata seruitia in­terpellant. Sic enim satisfaciunt debito rationis \ sic fideles suos in constantia fidei corroborant et confirmant; sic alios ad deuotionem suam inuitant et alliciunt per exemplum. Hinc est, quod quum nobilis vir, dilectus et fidelis noster, Mattliaeus Palatinus, filius Petri condam Palatini , de genere CLak, grala et accepta, ac vtilia obsequia caris­simo Patri nostro D. Wenceslao, Bohemiae etPo­loniae regi, hactenus praestitit, et nobis in prae­sens praestat, et praestabit lideliter in futurum ; nos in recompensationem eiusdem fidelitatis et ob­sequiorum, ac specialiter pro eo, quod idemMat­thaeus Palatinus, dum adhuc essemus in Bohemia, primus et praecipuus inter omnes regni Hung. no-

Next

/
Oldalképek
Tartalom