Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 1. (Budae, 1832.)
A. Ch. 1302. Bonifacius PP. VIII. IVenceslaum B. R. cum filio, item Carolum Robertum , ad iura sua coram Sede Romana disceptanda euocat Anagniae IV. Id. Iunii. Bonifacius — W. Regi Boemiae illustri Dilectum filium, magistrum Vlricum de Pabenia, doctorem decretorum, Canonicum Pragensem, nuncium tuum, et literas regias, quas ipse nobis ex parte tua detulit, paterna benignitate recepimus, et ipsarum literarum tenore diligenter inspecto, et auditis iis, quae dictus nuncius coram nobis exposuit viua voce, ex eis in summa percepimus: quod ad lioc tua tendebat intentio, tuaque id petitio postulabat, vt tui nati negotium , quem in regem Vngariaeconcorditer etcanonice proponis electum, et te ac tuos et suos in hac parte sequaces in beneuolentiam nostram reciperemus et gratiam; ac tibi et ipsis adiutores, directores, fauorabiles et benignos in ipso negotio redderemus. Sane fili charissime, sicut alias tibi per literas nostras scripsisse meminimus, Regnum Vngariae, tam nobile hactenus, tam praeclarum in spiritualibus et temporalibus, modernis temporibus, heu, multipliciter collapsum agnoscitur, et quasi datum in praedam, perCumanorum, Tartarorum, et Scliismaticorum et paganorum hostiles incursus, ac propter dissensiones et nouitates periculosas, nouiter attentatas in ipso, ex quibus discriminose vastatur, fere ad nihilum est deductum ; sicque nos, his non sine graui mentis amaricatione recensitis , desiderantes, prout nobis ex oflicii debito summi Apostolatus incumbit, super eis de salubri remedio prouidere,