Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 1. (Budae, 1832.)
illibata seruare, nec minuere sed augere. Sic igitur habere te studeas in praemissis, quod a Deo praemium et dictae sedis gratiam merearis, nosque reddas ad tua et eiusdem nati tui commoda promovenda promtiores. Datum Laterani XVI. kal. Nouembris anno VII. " Ibid. nro X. p. 306. 7. VII. A. Ch. 1301. Wenceslaus IV. Bohemiae ReX Magistro Kokas ( GalLo) villam Varkun, a filio suo in regem Hungariae coronando conjirmandam, donat. Dat. in Kochin II. Augusti. Wenceslaus, D. gr. Boemiae, et PoloniaeRex, Illis libenter et merito nostrae maiestatis dextram extendimus liberalem , quos nobis et nostris fidelium obsequiorum promtitudo reddit amabiles, et probatae fidelitatis constantia facit raros. Ea propter tenore praesentium nolum esse volumus vniuersis, tam praesentibus quam futuris, quod nos fidelia et accepta seruitia, quae fidelis noster dilectus M. Kakas, filius M. Stephani de genere Ratolth, nobis et illustri Domino Wenceslao, filio nostro Charissimo, hactenus constanter exhibuit, ad praesens constanter exhibet, et constantius exhibere poterit in futurum, diligentius attendentes, et volentes ipsum prosequi gratiose, villam V a r k u n Ecclesiae Tjtulensis , iuxta Titiam existentem, cum omnibus suis vtilitatibus, iuribus et pertinentiis, specialiter cum tributo, quod in eadem exigitur, dicto M. Ivakas darnus et conferimus de gratia speciali, per eum, heredes ipsius, heredumque suorum successores iure hereditario possidendam in perpetuum et habendam; ita tamen, quod eidem Ecclesiae Tytulensi pro eadem villa Tom. VIII. Vol. I. " 5