Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 1. (Budae, 1832.)
praenominati, atque Reuerendi Patris Domini Thomae, Archiepiscopi Strigoniensis, ipsorumque Progenitorum, sed et Beatissimae Yirginis Katharinae, in cuius honore ipsa fundata et consecrata est Capella superius memorata, pro quorum omnium salute, reuerentia et honore tam in Capella, quam in monasterio nostro iugis celebrabitur memoria in aeternum. — lpse autem Frater saepe nominatus nos non poterit ad aliqua ex iure vel debito cogere vel arctare. Super quibus eidem Fratri saepe noininato damus hanc nostram litteram nostri sigilli charactere consignatarn. Dalum in Posonio Anno Domini MCCCXI. in die Beati Iacobi Apostoli. Sigillum pend. in membrana. Ex Autographo transumsit et commanicauit Georgiua Gyurikouits. * • * Jtn. Ch. 1312. Carolus R. II. Alexandri de Lipolth iugem sibi adhaesionem renumerantur. A. 1312. Nos Karolus, Dei gratia, rex Hungariae., memorie commendantes significamus, quibus expedit vniuersis. — Quod consideratis fidelitatibus et seruitiis Magistri Alexandri, filii Alexandri de Lypolth, generis Aba que in diuersis negotiorum nostrorum articulis cum suprema fidelitate exhibuit nostre Maiestati, et specialiter dum rex Boemorum in regnum nostrum Hungariae ex conspiratione et adductione quorumdam nostrorum infidelium contra nostram Maiestatem ad obtinendum serenissimum culmen regiminis Hungarici accesserat, et per copiam sui thesauri multos Nobiles regni nostrisibi inclinauerat; idem autem Magister Alexander non pecunia flexus, non periculum sui pertimescens , non deuastacionem suarum possessionum formidans, dicto regi aquiescit, yrao