Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 1. (Budae, 1832.)

festo eodem in Paselmte, et in Natiuitate Domini clenodiis secundum exigentiam et valorem suae possibilitatis diligenter honorare. Item ordinatum exstitit, quod per quemcunque vel per quoscun­que vltima evlogia vel testamenta fuerint facta. cum sacerdote parochiali — interesse debent duae ] ersonae, vnusciuis, et alter Canonicus, qui ad hoc fuerint communiter deputati, ut sciatur, quid legatur Ecclesiae vel sacerdoti , seu etiam Canoni­cis, nihilominus ab eisdem debitam rationem re­quirendo , quorum fidei illa cura fuerit communi­ter commissa. Fuit etiam ordinatum, quod Missa P. Virginis secundum ordinationem Domini Lodo­merii, quondam Archi-Episcopi Strigoniensis, ab agris iuxta villam Samuth locali habitudine situa­tis per eundem Lodomerium Archi-Episcopum fe~ licis recordationis ad ipsam missam Virginis glo­riosae legatis — deuote et commissis, nec non cum decima parte illorum, quae Iegantur Ecclesiae S. Saluatoris Custodem pertineat, cottidie solemp­niter celebranda. Praeterea idem Parochialis Sa­cerdos debet tenere consilio Ciuiiun suum Vica­rium bonae vitae hominem, qui continuo esse debet in Ecclesia administranda, seu exhibenda fidelibus animabus Ecclesiastica Sacramenta. Caeterum schola­sticum retinebit ad mensam—suam, qui si sacerdos fuerit, ad olficium Ecclesiae praeter officium Schola­sticae nullo vinculo sit adstrictus, sed a prima omnes horas cum suis scholaribus ad laudem diuini nominis honeste exequatur, saluis illis juribus suis minutis, quae in officiis funerum fieri consueuerunt. Item Dominum Praepositum debet recognoscere vt Do­minum et Praelatum , et suo parere judicio spiri­tualiter, et temporaliter, et ad sua iura spiritualia et temporalia palam vel occulte nullomodo exten­dere munus suas. Pia consideratione annectimus,

Next

/
Oldalképek
Tartalom