Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 1. (Budae, 1832.)
nia ac Sicilia filiis regis aquirenda plus quain in Hungaria aequis legibus, scientiis, artibus, ac cominerciis informanda laboratum. li, quorum virtuti salus Regis contra Woyuodam Bazaradum debebatur, terris, ac honoribus vltra etiam modum cumulati fuerant; quos inter filii Simeonis de NagyMarton, C. Paulus Iudex Curiae Regiae, ac Laurentius,Comes Zarandiensis praecipui. Litteris Andreae III. antiquatis nihil inconsultius: nam et decretorum anni 1291. quibus resp. in melius instituta, vigor est amissus, et in fortunarum, quas meruerant, periculum coniecti plurimi. Hinc nouum regis vitae discrimen. Metu hoc perculsus, et oblata ab ipsa aula, vt videtur, ansa furens Felicianus de Zah, in suburbio Wissegradiensi, iugulum Regis ac Reginae petiit. Ladislaus quoque , Margarethae Pater, ad insidias vitae Maiestatum struendas prolapsus est. Detestandumfacinus inambobus, proximis tertiam vsque generationem immaniter trucidatis; in ipsum adeo inermem sexum sequiorem saeuiendo, non tam ex lege vindicatum, quam vltum fuit. *) *) ,,Felicianus cum filio interemtus, per canes, quorum insania fuerat infectus, — ad plenum exstitit exterminium deuoratus. " Vide Dipl. anni 1341.