Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 1. (Budae, 1832.)

mm successione res posterae frequenter calumniam patiantur: commodum et necessarium est vtique, vt scripturarum efficacia commendentur memoriae) Vt stabilitatem habeant et vigorem. Hinc est, quod nos Dominus Comes Nicolaus et liaeres de Lu­blow, vniuersos tam praesentes quam futuros, huius scripti volumine volumus meminisse : quod dilecto nostro Nicolao dePetri villaSculteto siluam quam­dam conUilimus extirpandam, villam quoque, quae Hophegartae nunciipatur cum LX. lancis col­locandamj de longo prato ad aquae descensHm; si vero plures mansos, siue lancos collocare potuerit) sibi licentiam damus, plenariam voltintatem, vt sibi suisque haereditario iure et suis posteris pos­sidendam sub tali conditione: vt in tertio denario possideat iudicium; sextus Vero mansus cum omni vtilitate sibi libere cedat; quos mansos liberos sub ,suo aratro obtinebit; molendina libera quotquofc indiguerit, braxatoria libera, suae disposuimus ser­tiituti ; nullus enim sibi in praeiudicium villici praenotati aliquod molendinum siue braxatorium debeat collocare ; ecclesiam liberam cum plenis et •et liberis decimis iure Scepusiensi pro remedio ani­marum villae disposuimus praenotatae; et quod nullus liabeat conferre Ecciesiam j nisi villani cum Iudice villae antedictae; insuper vero vnum man­isiim liberumpro pascuis pecorum, ex vtraque parte dimidium mansum disposuimus et dedimus villae saepe dictae ; sedecim annis libertatem habere debet villa saepe dicta; elapsa vero penitLis hac libertate, c^uilibet mansus singulis annis soluet vnum ferlo­nem; et illum soluent ter in anno: Laetare soluent quatuor grossos, in festo S. Ioannis Baptis, quatuor grossos, in festo S. Martini Episcopi quatuor grossos > Tom. VIII. Vol. t. 58

Next

/
Oldalképek
Tartalom