Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 1. (Budae, 1832.)

Keolche cum suis vtilitatibus, et pertinentiis eius­dem vniuersis, cum quibusdam terris, salicibus, Bubuzlo, Fjlesd vsque metas Possessionis Vruzi (seu modo Orozi) item: Csiirtisthelek vsque riuu­lum Gabornakfoka dictum, qui separatur iuxta eundem riuulum per arbores consignatas, et cum quadam terra, quae distinguitur procedendo a ri­uulo Eszestapolnak dicto, et peruenit, ad indagi­nem vulgariter Gyepii, in sylva Nagy-Eger voca­ta; item: Possessio Checse vocata cum quadam terra Kerepz dicta, et pars Possessionis Kapol­nas-Szekeres, quam quaedam Capella distinguit, a parte Possessionis Mund. Insuper Possessiones Cseke, Pechlend, et Vrband: item: Possessiones Macha, Ckedhikodgya, superior Ukiiritow , seu Okorito, et inferior Okoritow, cum piscina Anya­thova dicta, et aliis vtilitatibus et pertinentiis ea­rundem vniuersis, sub certis metis, et metarum distinctionibus, infra declarandis, in ius et pro­prietatem eorundem Ioannis, Iacobi, et Andreae perpetuo possidendam. Cuius quidem Possessionis Keolche et terrarum ad ipsam perlinentium supra dictarum, sicut iideui Nobiles retulerunt, metae in Possessione Istvandy hoc ordine distinguuntur: nam prima meta, vt per eosdem dicitur, incipit iuxta fluium Thur, a quadam arbore Ilicis con­signata, et transiens versus meridiem, devenit ad aliam arborem Ilicis consignatam. Deinde pergit versus eandem Plagam ad tertiam Ilicis, iuxta ri­uulum Gyekenyes - Patak vocatum; vbi transiens eundem riuulum, peruenit ad unam metam ter­ream. Hinc versus eandem partem currit ad quan­dam arborem ilicis consignatam a parte Possessio­nis Istvandy iuxta Lapos-Rakottya, unde paulisper

Next

/
Oldalképek
Tartalom