Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 1. (Budae, 1832.)

tate praesentium confirmamus. In cuius rei testi­monium praesentes appensione sigilli nostri authen­tici fecimus communiri. Datum Strigonii in Cra­stino quindenarum Georgy Martyris. Anno Domini MCCCXY. Locus sigilli pendentis." E ColJect. Heuenesi Tom. V. p. 142. Kaprinai Tom. IV. sub C. JNro. CXVDI. Sub hoc Martino , pro­ut in serie noua Episcoporum Agriensium RR. Michael ' Ambrosovszkv scripserat, Canonici ad 22. reducti sunt j quum antea sub Andrea 11. numerum 30. excesserint, Capellanos autem fuisse 24; Altaristas 60. ccxcv. A. Ch. 1315. Augustinus, Zagrabiensis Episcopus, litteras inter Abbatem , ac Moniales super insula S. lacobi confectas reformat, iuraque Ecclesia-e Zagrabiensis vindicat. Zagrabiae , in festo S. Michaelis. Nos Augustinus, miseratione diuina, Episco­pus Zagrabien. Significamus quibus expedit, vni­uersis, memoriae commendantes, quod Perculeus Abbas, et Aionachi in capella Sanctae Mariae Za­grabiae residentes, litterus suas inter ipsos , et in­ter Dominum N. monialem, et alias moniales, su­per insula Sancti Iacobi confectas petierunt nostris et Capituli Zagrabiensis litteris confirmare. Sed Ale­xander Archidiaconus de Kemlek, et Archidiaco­conus Zagrabiens. Ecelesiae Cathedralis pro Capitulo responderunt: quod Ecclesia S. Iacobi de insula Zasca , et ipsa insula monachis Cistercien. ordinis, per P. quondam Archidiaconum Cathedralem, et per Ecclesiam Zagrabiensem non simpliciler, sed sub certis conditionibus, siue modis datae fuerunt vel donatae ; ita vt religiosi vel monachi illam in­sulam pro beneficio Zagrabiensis Ecclesiae perpe­tuo recognoscant, et tres marcas thuris ad carae-

Next

/
Oldalképek
Tartalom