Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 1. (Budae, 1832.)
necessHatum articulis opportunum adhibeatur , Domino auxiliante, consilium, salubreque remedium impendatur. Vnde cum hoslis Humani generis, pacis aemulus, et zizaniae seminator, ab olim in eodem regno turbationes et scandaia suscitarit: ex quibus regale solium, ipsiusque regni regimen multipliciter sunt depressa, vastatis fidelium bonis, Ecclesiarum et locoruin Ecclesiasticorum direptis iuribus, conculcata damnabiliter ecclesiastica libertate, ac subsecutis exinde animarum periculis, deplorandis personarum nefandis excidiis, et aliis fere innumeris detrimentis ; nos exinde graues et amaras gessimus et portamus in rnente nostra puncturas , dum miserabilis illius regni conditio , et commissorum ibi enormitates excessuum infra nostra praecordia reuoluuntur. Et vtinam desuper datum esset, vt cum honore Dei et Ecclesiae ac aliorum salubri statufidelium possel commode circa tantum negocium exhiberi nostra praesentia corporalis , vt vbi mente vi^ilanter intendimus, ibi praesentiabter nostrum desiderium panderemus. Sed quia id conditio nostra non patitur, et innumera negociorum vndique occurentium varietate distrahimnr, illos in partem Apostolicae sollicitudinisde latere nostro nonnunquam assumimus, quibus fore percipimus coelesti dono prouisum, vt in altis et arduis negociis sciant et possint consulere prouide , ac vtili consilio prouidere. Attendentes itaque, quod personam tuam altissimus Gratiarum Dominus scientiarum magnitudine, prouidentiae munere, circumspectionis gratia , industriae claritate multisque virtutibus insigniuit; humeris tuis forditudinis robur adiiciens, vt ad laudem sui nominis frequenter onera grandia supportares; ple-