Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 1. (Budae, 1832.)

quondam Strigonien. Ecclesiae electi, cum pen­denti sigillo , nobis exhibere curauerunt: quibus perlectis vidimus plenius contineri: quod ipse decimas viJlae Kemend contulerat Capitulo Stri­gonien memorato ad distributionem simu­larum, eo modo, quemadmodum decimae de Tyrna ipsis fratribus nostris pro simulis disribuen­dis ab antiquo sunt coJlatae. Et quia ipsius Do­mini eiecti voluntatem sic iiberalem, sic caritatiuam circa ipsum capitulum considerauimus extitisse, et petitioni insuper fratrum nostrorum in hac parte paternaliter inclinati, ipsarum decim.arum dona­cionem praehabilam ratificantes duximus appro­bandam. Nosque nichilominus iam dictas decimas de Kemend pleno iure et integraliter contulimus, dedimus, et donauimus eisdem fratribus nostris, videlicet memoratae Ecclesiae nostrae Capitulo, ad cottidianam distributionem simularum eo modera­mine atque iure, quo ipsihabent decimas deTyrna percipiendas, perpetuo possidendas et tenendas; ita videlicet: quod-Praepositus et Lector Ecclesiae nostrae Strigonien. pro tempore constiuti, in ipsis decimis de Keinend, seu simulis exinde confectis atque distributis ratione Praepositurae et Lectora­tus vltra praebendam Canonicalem nullam habeant vllo vnquam tempore portionem, sicut in decimis de Tyrna praenotatis huiusmodi distributio simu­larum obseruatur. In cuius quidem donationis tain per praefatum Benedictum Electum, quam per nos factae memoriam et perpetuam firmitatem no­stras praesentes concessimus litteras, sigilli nostri appensione communilas. Datum Strigonii in octauis Paschae. Anno Domini Miilesiino, trecentesimo tredecimo. I/. S. auulsi. Ex autographo Mcti opolitani Capituli Strigonien.

Next

/
Oldalképek
Tartalom