Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 1. (Budae, 1832.)
ctionibus, si ad plenum non possumus, alicfiia lamen decreuimus Sanctitatis A estrae pedibus dirigenda. Hic nempe Venerabilis Pater Thomas, per Dei etVestrae Sanctitatis gratiam postquam in Archiepiscopatus Strigoniensis Sedem conscendit , quae per tyrannidem plurimorum fuerat suis facuJlatibus omnino deuastata, et occupata tenebatur, vt ne dum in possessiones eius, sed et in ipsam ecclesiam et domum Archiepiscopalem aditus • rohibeatur; ministris, clericis et sacerdotibus dispersis, qui solebant in ea diuina oflicia ministrare, per suam curam et industriam sollicitam recuperauerat , et in suum statum pristinum restaurarat; sed nunc, quod totis viribus, toto posse, vna nobiscum , pro sublimatione Magnifici Principis Domini Caroli. Domini nostri Hungariae regis illustris, se exponit et exposuerit, nec rebus nec personae suae propriae parcendo f sed variis et dubiis fortunae casibus exponendo se pro eodem, et huiusmodi fidelitatein suam , quidam aen.ulus et infidelis eiusdetn Domini regis, Mathaeus nomine de Trenchinio , vicinior ipsi Ecclesiae Strigoniensi, suam tyrannidem in eadern exercens, omnes possessiones ipsius deuastauit, et aliquas, quae non sunt deuastatae, occupauit. Castrum egregium, quod ad ipsam Ecclesiam Strigoniensem pertinebat, funditus destruxit, et ipsam Ecclesiam Strigoniensem in multis millibus marcarum damnificauit, et vt verum fateamur, irreparabile damnum eidem irrogauit; et quia aliunde nec ipse venerabilis Pater, nec nos spem consolationis, nisi, post Deum, in Vestrae Sanctitatis pefc' dibus cum eodem sperare , et habere possumus, humiles et flebiles oculos nostros ad Vestrae San-