Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 1. (Budae, 1832.)
\ nes, Palatinus, auus noster karissimus, tenuit, et possedit vsque obitum suum pacifice et quiete, in nostra et fratrum nostrum permisit potestate : Ita, quod e conuerso possessiones, terre , districtus et mete, cum suis attinencys, idemque Dominus dux, sui fratres, et aly sui homines fideles, actenus ea possederunt, sine impedimento quolibet in Domini Ducis et suorum permaneant libera potestate; addicimus etiam, quod nullum seruitorem ipsorum ad terras nostras recipiemus, nec ipsum fouebimus contra ipsius Domini ducis et suorum liberam voluntatem; eciamsi idem fugitiuus, cum suis castris et municionibus se retraheret et fugeret ab eisdem ; et hoc idem simili condicione et modo nobis et nostris fratribus tenebuntur per omnia obseruare. Preterea magnifico Principi, Domino Karolo, dei gracia Regi Hungarie, domino nostro, quem presentibus et preteritis tractatibus inclusimus, nostris cum seruitiis, sicut Domino prefato, per omnia volumus obligari, et quod ipse Dominus noster rex nobis et nostris fratribus modo simili sit astrictus. Nos eciam ad tenendum , que premissa sunt, sacro super eo praestito iuramento presentibus litteris obligamus. Dantes easdem litteras nostro et Venerabilis patris, Domini Nicolai, dei gratia, Episcopi Iaurien. Stephani Sclaui, Benedicti de Saar, castellanorum nostrorum , qui tractatibus presentibus interfuerant, sigillis et et robore communitas in testimonium premissorum. Datum in Fiirstenuelde. Anno Domini MCCC. duodecimo. X. kalen. February.L. trium sigillorum. Ex archiuo lmper. Vienu.