Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 1. (Budae, 1832.)
hunc modum: Quod ipsi Iadrenses perpetuo habebunt dominium et regimen de Venetiis; nam ipsi debent eligere Comitem, et Dux confirmare; et ipsi permanebunt in libertate et pace < c. Comiti arbitrio in yiolentis, grassationibus, et incendiis, secundum statuta eorum relicto. Haec conclusa fuerunt MCCCXIII. die — Septembris. Et tunc Iadrenses elegerunt primum Comitem Vitalem Michaelem." Madius apud Schwandtner T. III. p. 319—323. Pace hac id consecuti Iadrenses, quod post defectionem sub Bela IV. factam in ordinem redacti , iure Comitis quoque eligeudi priuati , praesidium \enetorum tolerare coacti, subditi demum e sociis effecti, deinceps e subditis denuo socii sint redditi, ciuitatemque arbitratu proprio regendi potestatem aquisiuerint. Erat hoc triste Dalmatiae amittendae praeludium : Spalatum quoque, Tragurium, Sebenicum et Nonam mox iisdem foederibus in Venetorum fidem concessisse, Dandulus Auctor estj ad annum 1312—3. ccxxx. Elisabeth, relicta Magistri Tobiae, Margaretha relicta Magistri Feliciani, filiae Comitis R jcolphi de Tarkeu, totam quartam filialem, se contingentem, Magistris Piicolpho, Ioanni, et Henrico , fratribus suis pro centum marcis in perpetuum relaxant coram Capitulo Scepusiensi. In Dominica Inuocauit. Anno Domini MCCCXII. " In collectione Nic. Janlcovichiana. CCXXXI. Diuisio inter congenerationales de Guthkeled, in possessionibus ac villis Gozegh, Hothaz, Dub Achad, Perch, Tamasi, Demetur, Figur, Chehv, VVys, Durugegyhaza , Monorous, Bwnd, lloraand,