Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 1. (Budae, 1832.)
mas, Dei gratia, Archiepiscopus Strigoniensis, eiusdemque loci comes perpetuus , per discrelum •virum Magistrum Thomam, Capeilanum suum , suo et Ecclesiae suae, totius Capituli Strigoniensis nomine coram nohis comparente, nobis significare curauit protestando, quod Michael et Andreas, lilii Mauritii , in destructione et deuastatione yillarum Ecclesiae Strigoniensis, Bulchu, Segui et Kyurth vocatarum, in quibus omnino nullus remansit habitator, in spoliationibus , quas exercuit super plurimos Iobbagiones eiusdem Domini Archiepiscopi et Capituli, in exactione tributi ab omnibus Iobbagionibus eorumdem, cum mercibus suis transeuntibus, et a victualibus, qui sibi et fratribus suis capitulo Strigoniensi in decimis vel in aliis ad quotidianum victum deferuntur, propria auctoritate et audacia in loco, seu villa sua, vbi nulla concessione regum exigi consueuit, cum et alias in loco conuenienti adsoluendum telonium vel tributum de victualibus, vel rebus quibuscunque, quae sibi et fratribus suis deferuntur a Iobbagionibus, etiam eorumdem merces suas de loco ad locum infra terminos regni Hungariae deferentibus, nullum debeat exigi tributum de praerogatiua et priuilegio Ecclesiae Strigoniensis; in occupatione villarum eiusdem Domini Archiepiscopi Sag et Perbethe vocatarum, a tempore latae sententiae contra Mathaeum Palatinum sibi et Ecclesiae, ac Capitulo Strigoniensi intulisset damnum bene mille marcarum; item Mikoutha de Bojon ab eodem tempore latae sententiae in Mathaeum anno Domini MCCCIX. vsque ad Dominieam, qua cantatur Laetare, in occupatione viliae eiusdem Domini Archiepiscopi Theeia vo-