Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 1. (Budae, 1832.)
« ter et indefesse exhibuerunt, et impenderunt, et specialiter, cum nos vna cum Baronibus et Nobilibus, ac aliis incoiis regni nostri nobis fidelibus, castra nostra Lublou et Saros vocata, quae per aemulos nostros sunt detenta, expugnassemus, idem Stephanus et sui fratres antedicti, cum effusione — sangninum suorum Seruientium — non moclica, suas probitates operibus ac seruitiis meritoriis in conspectu nostrae Excelientiae euidenter.et viriliter demonstrarunt; et demum cum nos conflictum et pugnam cum et contra exercitum, et totam potentiam Mathaei de Trenchin infidelis nostri, ac cum Demetrio , filio Nicolai, nec non cum filiis Omodei, condam Palatini, aemulis nostris nuper proxime habuissemus , idem Comes Jordanus, Frater eiusdem Stephani et Arnoldi, in concursu et congressu acierum , seu cuneorum hostilium se pro nobis viriliter et fideliter exponendo similiter in conspectu nostrae regiae Maiestatis exlitit interemptus. Ynde licet respectu seruitiorum eorumdem praescriptorum a nobis multo plura obtinere et habere mererentur ; tamen ad praesens in aliquam recompensationem, et nostrae regiae dilectionis indicium praedictum priuilegium, quod non cancellatum , non abrasum, nec in aliqua sui parte vitiatum inuenimus, de verbo ad verbum praesentibus nostris literis priuilegialibus inseri fecimus , et nostra regia authoritate duximus confirmandum. Et insuper eisdem Comiti Stephano et Arnoldo, propter suorum praerogatiuam meritorum, fidelium seruitiorum praedictorum, et specialiter praememorati Jordani supradicti fratris ipsorum , hanc gratiam specialem duximus faciendam ; quod florenum auri , Tom. VIII. Voi. I. 29