Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 1. (Budae, 1832.)
sui corporis conspersus, in aspectu nostre Serenitatis laudabiiiter dimicauit; cuius iidelia seruitia, dum consideramus , ad regie dilectionis libamina inuitamur sibi facienda. Et licet cum maiori remuneracione suorum lidelium seruiciorum ipsi Magistro Gregorio respondere teneamur; tamen in signum vlterioris dilectionis et memoriam, sibi et per eum suis beredibus lianc graciam iure perpetuo duximus faciendam, quod de eadem possessione sua Nog-Myhal vocata dedimus ei tributum exigendi facultatem; habito tamen consilio nostrornm fidelium Baronum, videlicet Kopoz Palatini, Domini Stephani Wesprimiensis Episcopi ; aule Domine regine, consortis nostre Charissime Cancellarii, Domini Henrici Yaradien, ac Domini Martini Agriensis Episcoporum ; preterea Magistri Iohannis Iudicis Curie nostre, Magistri Iohannis Praepositi Albensis, et aliorum regni nostri Nobilium tali modo: quod a curru salibus ponderato quatuor sales , a vacuo autem curru quatuor Yyennenses; item de pecia puri panni medium pondus , de petia crisei panni duos Viennenses denarios; item de magno curru pleno, masa vocato , medium fertonem; item de vna tunella vini vnum pondus, item de vno equo, vel de vna pecude grossa vendendis, vnum denarium Vyennensem exigat modo perpetuo et habeat possidendum. In cuius rey, seu donacionis memoriam, firmitatemque perpetuam, vt facta prouisio, seu donatio stabilitatis robur obtineat, praesentibus vigorem dupplicis sigilli nostri noui seu authentici apposuimus praemissa roborando. Datum in Potok per manus honorabilis viri Magistri Iohannis praepositi Albensis, Vice-