Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 1. (Budae, 1832.)
icloneo, de praedictis Canonicis , saepe dictum officium et vineam conferendo, et expensas, per quas possit emendari vinea praedicta ab eOdem Capellano exigere teneatur Dominus Lector Vicarius antedictus. Caeterum vltimo concludo, quod quicunque banc nostram ordinationem, constitutionem infringere , vel in peius immutare voluerit, vel procurari fecerit, vel vineam praedictam vel aliquid de praedictis vendiderit, vel impignorauerit, vel distraxerit, iram et indignationem omnipotens Dei, et Beatae Mariae Virginis, et omnium Sanctorum eius incurrat in vita et in morte. In cuius memoriam, perpetuamque firmitatem praesentes sigiili mei consignatione duxi roborandas. Ordo autem Missarum talis erit: quod die Dominico , semper celebrare debeat ad laudem Dei omnipotentis officium de Sancta Trinitate; praeterea dicat secundam orationem de Dominica, postea de Beata Virgine, et Beato Nicolao, et de pace Domini; de omnibus scilicet; postea secunda feria semper celebrare debeat de Sancto Michaele Archangelo officium, ad laudem omnium coelestium Spirituum, postea secundam dicat orationem de Beata Virgine, et de Beato Nicolao, aliampost peractam penultimam pro fidelibus defunctis, vltimam semper de omnibus Sanctis, nisi sit festum magnum speciale. Item feria tertia semper de sancto Ioanne Baptista, ad laudem omnium Sanctorum Patriarcharum ; caetera sicut de Beato Miehaele, nisi sit festum speciale. Item feria quarta semper de Sanctis Petro et Paulo, vel Ioanne Apostolis, Evangelistae officium, ad laudem omnium Sanctorum Apostolorum et Evangelistaruin, nisi festum alicuius Apostoli vel Evangelistae sitspecia-