Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 1. (Budae, 1832.)

lariter et distincte, ac alia quaecunque liuc facien­tia, scire et inuestigare poteritis; et sciatis, quod si quas expensas contingat AOS facere pro eundo ad regera, si forte abesset vel aliter vos contin­geret expensare pro dicto facto, vobis satis fieri integre faciemus. Data die XII. Nouembris X. Indictione. Anno MCCCXI. " Ibidem p. 495. Exhaustis taliter Dux Venetiarum omnibus Poiitiees mediis armis quoque eontra Jadren­ses pugnabat; momentum hoc Carolus R. H. neglexit adhibere. cc. A. Ch. 1311. Georgias de Castro Budensi, Capituli S. Petri di veteri Buda Lector, Iuris Canonici Profes­sor, Capellaniam S. Nicolai E. et C. fundat. Datum Budae in festo Cathedrae Beati Petri Apostoli. In nomine Sanctissimae Trinitatis et Indiui­duae vnitatis. Amen. Vniuersis Christi fidelibus, tam praesentibus quam futuris, praesentem pagi­nam inspecturis, salutem in eo, qui dat veram sa­lutem. Hominis vniusque humanae naturae condi- # tio in tantum propter transgressionem prothoplasti Parentis sauciata dinoscitur, quod eius memoria caliginositatis ignorantiae nebula per rerum varie­tates lapsu temporis obfuscatur, nisi ea, quae agun­tur in tempore , fideli patrocinio scriptura­rum declarentur. Proinde ad vniuersorum noti­tiam harum serie volumns peruenire: Quod ego Joannes Georgius de Castro Budensi, Lector Ec­clesiae Beati Petri de Buda Veteri Canonicus, Iu­ris Professor, Vicarius Venerabilis Patris Domini Vincentii Archiepiscopi Colocensis Generalis, ob aliqualem recognitionem beneficiorum receptorum ab Ecclesia antedicta, de bona voluntate, bene— placito, et consensu honorabilium et discretorum

Next

/
Oldalképek
Tartalom