Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 1. (Budae, 1832.)
ctorum Iadrensium perfidiam exosam habendo, audientia regia super talibus exc!udantur, ac nostram et ducatus nostri amicitiam ab antiquo seruatam, illaesam, et sic, quantum in nobis est, seruandam in futurum, nunc et in posterum conservare velitis ad regis commoda et honores. Data die decima secunda mensis Nouembris, decimae Indictionis. Anno MCCCXI. Apud eund. Dandulum 1. c. p. 494. CXCIX. A. Ch. 1311. Idem Dux legatum suum JVicolaum Grimani , quid apud Carolum R. II. dicat, agatue, smgilla tim instruit. XII. Nouembris. Significamus vobis, quod litteras Serenissiini domini Regis Hungariae, nobis per quemdam adductas cursorem, recepimus; inter cetera continentes, quod Ciuitas Jadrae nunc ad manus suas sponte rediit. Propter quod nos rog&uit, quod cum intellexisset per nos eidem ciuitati multa damna fieri, ac plurima nocumenta; placeret nobis ab offensione dictae Ciuitatis abstinere , et facere abstineri. Ad quas litteras mandauimus fieri responsales, sed cursor ipse recessit subito, nostris litteris non receptis. Subsequenter vero alias similes recepimus litteras, ad quarum responsionem cum intenderemus, aliae tertiae regiae litterae superuenerunt grauiores satis prioribus. Nam ibi quaedam verba comminatoria concluduntur, vt videre poteritis per exemplum earum , quod vobis mittimus praesentibus inclusum. Nos vero deliberatione habita diligenti, cum plenum ius et dominum super Ciuitatem Jadrae habeamus, tam ex antiqua et Ionga possessione, quam