Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 1. (Budae, 1832.)

requirentes materia , quaedam verbaaspera, pro­ut vobis placuit, conclusistis. Super quibus admi­rationem concipientes non modicam regio culmini respondemus: quod si veram huius rei informatio­nem Maiestas regia habuisset, securi reddirnur, quod nullas de praedictis litteris destinasset, nec proposuisset falsis suggestionibus post amoris con­stantiam , quae semper ab antiquo inter progenito­res vestros, reges illustres Hungariae, et praede­cessores nostros, Duces et Yenetiarum dominium viguit amplis vtrinqLie vallata seruitiis, et{ gratiis, ac beneficiis augmentata. Sedcredimus, qirod per rebelles nostros, perfidos, et infidelissimos Iadren­ses, ingratitudinis filios, culmini regio, quae ad ipsorum nequam propositLim attinent, veritate ta­cita mendaciter sint suggesta. Yerum, vt regiaeMa­iestati facti veritas pateat, eidem rescribimus: quod ipsa ciuitas ladrae, vt est vbique notorium, fuit nostra, et ipsam legitime possedimus a tem­pore, cuius memoria non est, immo ab antiquis­simo teinpore. et plenum et sufficiens ius et iuris­dictionem acquisiuimus, habuimus et habemus. Per consequens in eadein ius vestri regni expres­sum, et notorium in ipsa ciuitate, scilicet, perce­ptio duarum partium tributi portae ladrae semper facientes ob reuerentiam et amoyera regium inte­gre conseruari, et dari ad beneplacitum serenissi­morum regum , praedecessorum vestrorum, dum eis placuit ordinare; et poslmodum ipsum ius ha­buit BanLis regionis, scilicet Banus Paulus Croato, tanquam qui non intendebamus, nec intendimus iura turbare, in aliquo iura regia, sed ad conser­uationem eorum dare potius auxilium et fauorem. De quibus iuribus et possessionibus nostris dictae

Next

/
Oldalképek
Tartalom