Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 1. (Budae, 1832.)

sui legit Ubellum appellationis in haec verba: Co­ram vobis viris religiosis, atque Deo amabilibus, Fratre Aegidio Priore, et aliis fratribus ordiriis fratrum Praedicatorum, Paulo Priore, et aliis fra­tribus Ordinis Fratrum Heremitarum S. Augustini, de conuentibus Albae Iuliae. In nomine Doinini Amen. Anno eiusdem MCCCXI. Non. Kalend. Au­gusti. Kgo frater B k miseratione Diuina Episcopus Transiluanus', atidiens et intelligens, quod taxatio legationis venerabilis Patris et Domini Fratris Gen­tilis, Ecclesiae S. iVIartini in montibus Presbiteri Cardinalis, Apostoiieae sedis Legati quarti anni im­mineret, et imposita esset Ecclesiis regni Hungariae , praetirnens et praecattens, ne ego et ecclesia mea, totusque clerus Diaecesis meae aggrauetur in quin­gentis quinqUaginta marcis fini argenti , ad pondus Budense , in quibus inique et contra Deum et iu­stitiam per laxationes, tarn tempore quondam Ni­colai Legati, quam t^mpore quondam Pauli legati, qtram tempore nunc Domini fratris Genti­lis , Apostolicae sedis legati, Episcopatus et Eccle­sia Transiluana cum suo clero toto grauati fuerint, et sint) cum Archiepiscopatum Colocensem, cum aliis quinque sulfraganeis, nulli sit dubium, multo pltts in prouentibus et facultatibus habere, quam sola Ecclesia et Dioecesis Transiluana habere di­noscantur; sentiens igitur Ecclesiam meatn totum­que Clerum Dioecesis meae grauari, et esse aggra­uatos, cum ad hoc meae et Ecclesiae meae, totius que Cleri non suppetant facultates, cum per solu­tionem praecedentium procurationum de solutione praecedentium I e g a t i o n u m indebite , contra Deum et iustitiam taxatarum in tantam, simul cum clero deuenerimus exinanitionem , et inopiam,

Next

/
Oldalképek
Tartalom